TIT. XLI. De officio Moysi, id est legistatoris; Aaron id est sacerdotis, et Samuelis, id est prophetae applicando monachis.

Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus (Psal. XCVIII). Noverimus quoddam templum Dei vivum si Apostolo Dei de eo scribenti credimus. Templum Dei, inquit, sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). Nequaquam credendum est hoc templum Dei sine sacerdotibus vel absque iis qui invocant Dei nomen debere esse, sed ut Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. Quaeramus qui sunt isti Moyses et Aaron et Samuel. Per Moysen lex data est; per Aaron sacerdotium institutum; Samueli donum prophetiae concessum. Officium igitur Moysi facienda praecipere, omittenda prohibere. Officium Aaron, ad ea quae Moyses mandat Domini implorare auxilium, et de transgressionibus oratione et oblatione Deum verum reddere propitium. Officium Samuelis est praedicere quod praemium sperare valeant legis exsecutores; et quam poenam exspectent legis praevaricatores. Si ergo videris aliquem nuper de saeculo venientem ac meditatione occupatum, ut de praeteritis delictis satisfaciat, de futuris se cautum custodiat, tractare quomodo vultum moderari oporteat, habitumque ac gestum componere, et definire quid et quantum comedendum, quantum sit vigilandum, et quomodo resistat irae, contradicat gulae, conculcet superbiam, exstinguat luxuriam, quam promptus esse debeat ad obediendum, et patiens ad sustinendum, scias Moysen in eo (qui hujusmodi corde est) surrexit et quasi quamdam novam legem condere. Si item videris eum corpus nuditate et frigore affligere, carnem attendere labore et verbere, mactare multiplices hostias in ara exteriori, et hausto prius igne ad ipsam non sine vituli sanguine in sancta sanctorum introire mactatoque superbiae vitulo prius cum multis aliis hostiis mactatis in exteriore, in ara interiori consuescit offerre Deo gemitus, suspiria, preces et lacrymas, non dubites in eo Aaron novum sacerdotium inchoare. Ara quidem exterior, sensus carnalis est; ara vero interior affectus. In ara ergo interiori gemitus et lacrymae offeruntur, et ea quae cordis affectus commovent, sicut in ara exteriori, vigiliae, jejunia, labor, et caetera quae ad sensum carnis pertinent. De hoc autem altari ignis hauritur cum ad interiora transitur, quia de afflictione corporis, doloris vis ad cor transmittitur: unde postmodum compunctionis incensum inflammatur. Ut autem sacerdotii officium plenius cognoscatur, duo sunt quae ad ipsum praecipue pertinent: populum in lege Domini instituere, et pro populo Dominum verum placare, quorum unum Moyses, alterum Aaron exsequitur. Unde dicitur: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. In Samuele donum prophetiae eminet. Cur ergo inter eos qui invocant, non potius inter eos qui prophetizant quam inter eos qui invocant? Samuel libenter prophetizat, et illi libenter Deum invocant inter quos prophetizat. Novi prophetia Samuelis est facere, vere invocare, et incitare orantes. Quanto enim quis frequentius cogitaverit quae praemia justis in coelo, quae tormenta pravis sint reposita in inferno, tanto verius Deum invocat et attentius orat. Sed si desinit Samuel prophetare, sacerdotes desinunt invocare et orare, quia quanto fit futurorum contemplatio rarior, tanto redit oratio tepidior, et surgit invocatio tardior. Ut ergo Moyses discretus sit in praeceptione, ut Aaron devotus permaneat in oratione, necesse est ut Samuel subtilis et diligens perseveret in contemplatione. Ut igitur ea quae diffusius diximus ad compendium revocemus, ad Moysen pertinet quod faciendum est prudenter discernere, ad Aaron spectat ad ea quae per nos non possumus divinum auxilium implorare; Samueli incumbit quid ex re qualibet utilitatis et periculi provenire possit caute providere. Per Moysen igitur discretio, per Aaron devotio, per Samuelem intelligitur circumspectio. Discretionis namque est mores componere, devotionis Deo supplicare; circumspectionis vero de superventuris providere. Si igitur deprehenderis vitam tuam in opere discretam, in oratione devotam, in circumspectione providam, poteris et tunc cum propheta dicere: Moyses et Aaron, etc. Nam cum ad sacerdotes pertineat populum praeceptis informare et Deum precibus placare, manifestum est eos sine discretione et devotione, quasi sine Moyse et Aaron, sacerdotii sui officium non posse implere. Quos dum Samuel facit de futuris timidos, reddit eos in oratione devotos, et in Dei invocatione assiduos.