|
In illa die sibilabit Dominus musca quae est in extremo fluminum
Aegypti, et api quae est in terra Assur, et venient et requiescent omnes
in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum (Isa. VII). Aegyptus est
mundus tenebris erroris peccati ignorantiae involutus. In Aegypto septem
sunt flumina ex uno fonte; in mundo septem vitia ex una radice
superbiae. Initium omnis peccati superbia. Quae quamvis ex uno fonte
sint, diversi tamen sunt coloris, et diverso modo perniciem ingerunt.
Primum flumen inanis gloria, nitidum est, quodam nitore superducto
placens, sed subito in se trahens incautos et demergens; secundum flumen
invidia lividum est, quadam horrenda profunditate suspectum; tertium
ira, fervidum et turbulentum; quartum tristitia, tetrum et nubilum,
omnino periculosum; quintum avaritia, Scylla vel Charybdis rapax, omnia
trahens ad se, deglutiens et absorbens; sextum gula, quaedam vorago, et
barathrum foedas generans ex se exhalationes et corruptelas; septimum
luxuria, luteum et viscosum. Musca igitur est anima nostra, inquieta,
sordida et impudica quae discurrendo hunc pungit, illum maculat, alium
veneno malitiae corrumpit, sicut musca, inquieta, sordida et lasciva,
ita molesta omnibus et exosa ubicunque insidet, pungit vel maculat. Et
haec movens de fonte superbiae, et per omnia flumina discurrens pervenit
ad flumen luxuriae quod est extremum flumen Aegypti hujus. Postquam
pertransierit omnia flumina vitiorum, capitur musca nostra, delectatur,
sordescit et ita implicatur ut non minis, non promissis, non verberibus,
non praedicatione vel exhortatione possit inde moveri, facilius occidi
posset quam avelli, nec certe avellitur unquam nisi sibilo Dei. Sibilus
iste dulcis, suavis lenis est inspiratio Spiritus sancti. Si igitur
muscae pius Dominus sibilare dignatur et compunctionis gratiam
infundere, in flumine non poterit detineri. Gratias Deo qui nec tales
muscas a sua misericordia repulit, miseretur omnium et nihil odit eorum
quae fecit quia benignus est et misericors, etc. Sibilat etiam api quae
est in terra Assur. Assur enim interpretatur elatus. Hic est diabolus
superbiae caput; hujus terra est maledicta. Est autem alia terra
benedicta: Unde: Benedixisti, Domine, terram tuam (Psal. LXXXIV). Deus
mandat nubibus suis ut pluant in eam, et ipsa imbrem suscipiens germinat
herbam virentem devotionis quae bonis aquis alitur. Terra vero maledicta
producit spinas et tribulos. Unde: Maledicta terra in opere tuo, etc.
(Gen. III). Haec est terra Assur. In hac morantur apes, id est
hypocritae, qui sicut apes mel in ore, sed aculeum habent in cauda, de
quibus Dominus sic conqueritur: Circumdederunt me sicut apes (Psal.
CVII). Veniunt Judaei cum Herodianis dicentes: Magister, scimus quia
verax es, etc. (Matth. XXII). Ecce quomodo componant favos et mella
congregent, sed quia capere quaerunt in sermone, aculeum habent in
cauda, de quibus propheta: Qui loquuntur pacem cum proximo suo (Psal.
XXVII). Ecce mel in ore; mala autem in cordibus eorum, ecce aculeus in
cauda. Apes ergo habitans in terra Assur est hypocrita, totis desideriis
habitans in mundo. Si ergo huic et muscae sibilet Deus, venient passibus
fidei et amoris, et requiescent in cavernis petrarum, melius quam in
extremo fluminum Aegypti vel terra Assur, quia tribulatio et angustia in
omnem animam operantis malum (Rom. II). Illius enim quietis extrema
luctus occupat.
|
|