|
Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII).
Sicut in lege alia est hostia principum, alia sacerdotum, alia pauperum,
sic alia convenit filio, alia servo, alia mercenario. Servo sufficit pro
terrore gehennae de malis poenitere; mercedis causa mercenario a malis
abstinere; filio parum est pro patre Domino animam ponere. Pertinet ad
servos itaque poenitentia, ad mercenarios abstinentia, filiis congruit
patientia. Si quis igitur tanquam ovis ad occisionem ducitur et coram
tondente se non aperit os suum, inter filios numeratur, qui offerunt
filios arietum. Servo, qui non sufficit ad tantam hostiam, sufficit
offerre turturem vel columbam, plangendo et gemendo quasi columbino
cantu satisfacere. Mercenarius, quamvis petulantiae et dilectionis
haedum mactat, ne mercedem amittat, ad holocaustum Agni immaculati non
facile pertingit. Si ergo ad adoptionem filiorum suspiratis, patientiae
agnos afferte Domino. Non autem agnos, sed filios arietum dicit, quod
idem est, ut quoties perfecta opera habere desideramus, ad Dominici
gregis duces prophetas et apostolos recurramus, et si qualia habemus
desideria, talia et dicta facta geminantes imitari et nutrire studemus,
filios arietum immolamus. Afferte igitur, aut Domino afferte, bis
ponitur afferte, ut hostia duplicetur, pro gemina stola. Pro stola
corporis afferte Domino hostiam bonae actionis, pro stola mentis,
hostiam piae devotionis. Qui hostiam non duplicat, duplici contritione
conteretur. Dictum enim est: Nolite timere eos qui corpus occidunt,
animae non habent quid faciant (Matth. X). Et ideo ipsi sunt Domini
terra, non Domini: Illum timete, illi munera afferte qui potest et
animam mittere in gehennam (ibid.). Afferte Domino corpora, afferte Deo
spiritum. Primum Deo, quia dominatur in aeternitate; secundo Domino,
quia dominatur in tempore. Domino quia cui vult donat temporalia bona
vel mala; Domino iterum, quia qui placuerit, dabit aeterna praemia vel
tormenta. Et nota congruam verborum distinctionem. Afferte Domino, filii
Dei. Sicut Deus bonitatem sonat, ita Dominus potestatem. Satis ex hac
distinctione innuit quod filii sumus, servitium debitum exhibemus,
debitum est beneficium. Afferte Domino gloriam et honorem. In primo
versu bis ponitur afferte. Primo propter nos, secundo propter proximos.
Primo ad meritum, secundo ad exemplum. Et quia proximi alii boni alii
mali, afferte Domino gloriam, et hoc propter bonos, afferte gloriam
nomini ejus propter malos. Si boni videntes opera vestra bona, quod
scilicet filios arietum offertis, et opera mansuetudinis habetis, Deum
laudant et in eis operari student, obtulistis Domino gloriam et honorem.
Laudibus enim glorificatur Deus, operibus honoratur. Propter bonos ergo
afferte Domino gloriam, afferte Deo gloriam et honorem. Propter malos,
qui mutari nolunt, nomini ejus, ut solum quod reprehendant non
inveniant. In bonis ergo Domino obtulisti, non solum gloriam, sed
honorem, qui laudando glorificant, operando honorantur, in malis saltem
gloriam nomini ejus, qui ejus disciplinam laudant, quamvis non
custodiant.
|
|