|
Adorate Dominum in atrio sancto ejus (Psal. XXVIII). Superius hostias
offerre praecipimur; hic intus adorare jubemur. Prius ne intremus vacui;
secundo, ne stemus otiosi. Si claustrum cum voto professionis et
abrenuntiatione tui ipsius ingressus es, atrium cum hostiis intrasti. Si
autem ibi instituta regulae conservasti, et subjecti omni humanae
creaturae propter Deum, non solum bonis et modestis, sed etiam dyscolis,
non solum majoribus, sed etiam minoribus, per omnia obedistis, humiliter
in atrio Domini adoratis. Adorare enim est totum corpus etiam usque ad
pedes et infima scilicet membra prosternere. Cum hostiis ergo intrate
inchoantes arctam viam et ingredientes angustam portam. Ingressi adorate
in habitu religionis, voto professionis, et institutis regulae, in domo
disciplinae omnibus obedite.
|
|