|
Vox Domini confringentis cedros: et confringet Dominus cedros Libani,
etc. (Psal. XXVIII). Difficile est et quasi impossibile camelum per
foramen acus transire, cor tumidum superbia obedientiae angusta
penetrare; sed apud homines, non apud Deum, qui quaecunque voluit fecit,
non solum in coelo, sed etiam in terra, id est non solum in illis quorum
cor est intelligentia lucidum directum in coelum, et mens firma in
terra, sed in mari et omnibus abyssis (Psal. CXXXIV), videlicet qui
habent cor amarum et instabile ut mare; animum tenebrosum ut abyssum,
fecit quod voluit, qui ad aspectum suum et vocis tonitruum contrivit
omnes montes arrogantiae, incurvavit colles superbiae, et deposuit
potentes de sede, quia vox confringentis cedros et etiam cedros Libani.
Aliae sunt cedri aliorum montium. Libanus decandidatio interpretatur.
Decandidatio autem sanctorum est justificatio. Unde Joannes: Byssinum
enim sunt sanctificationes justorum (Apoc. XIX). Unde vox justi: Super
nivem dealbabor (Psal. L). Et Domini: Si fuerint peccata vestra [ut
coccinum] (Isa. I). Cum talis decandidatio creverit in montem, et
attolli coeperit super alios: cum se scilicet quisquam magnum putaverit
et caeteris sanctiorem, natam scias cedrum in Libano. Si autem nuper de
saeculo venisti, et super hoc adhuc pro litteris tuis vel pecuniis te
jactas et extollis per nobilitatem generis vel pro habiti honoris
dignitate, talium elationes cedri quaedam sunt, sed Libani non sunt,
quia de vanitatis nigredine non de sanctitatis candidatione surgunt.
Quod si in principio bonae conversationis tuae, saecularium pomparum
cedri minuuntur, vox Domini est confringentis cedros. Et si forte
postmodum, ut fieri solet, post instituta opera, quasi de perfecta
institutione surgant quaedam magnarum elationum cedri, addet Dominus et
illas confringere, quia confringet Dominus cedros Libani. Idcirco pro
illis praesens non futurum ponit, dicens, confringentis cedros, dum
cedros vero Libani futurum ponit, et confringet cedros Libani. Additur:
Et comminuet eos ut vitulum Libani (Psal. XXVIII). Vere haec est mutatio
dexterae Excelsi (Psal. LXXVI), comminuere rigorem cedri ad
similitudinem vituli Libani, et quaelibet tumida corda inclinare ad
humilitatis Christi imaginem. Quomodo prius contritus est propter
scelera nostra, Vitulus ille singularis veniens a Libano de monte
umbroso et condenso, id est a supremo coelo ubi splendet candor lucis
aeternae? Quomodo, inquam, comminutus est? Qui cum in forma Dei esset,
humiliatur immensitate attritionis, quia tormento crucis nihil acerbius,
morte nihil ignominiosius. Audiat quomodo inclinari debeat qui se ut
vitulum Libani comminui desiderat, asperrima et vilissima, sponte sua,
etiam sine culpa sustineat. Ille venit facere voluntatem Patris sui, et
tu fac praelati tui. Ecce invenimus vitulum quem in holocaustum Domini
mactare debemus, nihil ita flagrat Domino quam si mactetur vitulus
propriae voluntatis. Sed interest utrum sit de Libano an de Carmelo.
Vitulum in pascuis Carmeli nutriunt, qui in rebus carnalibus voluntatem
suam adhuc non deserunt. Vitulum in Libani vertice pascit, qui
voluntatem suam in rebus spiritualibus sequitur. Is autem qui lautiores
cibos et vestem molliorem quam caeteri, petit, vitulum impinguat de feno
Carmeli. Qui abstinere a concessis volens, fugit comedere quod caeteri,
et usurpat sibi habitum hispidiorem, vitulum suum nutrit in pascuis
Libani. Uterque pascua quaerit vitulo suo, sed unus de Carmelo, alius de
monte Libano. Quidquid enim propter violentiam mentis vel teneritatem
carnis agitur, ad Carmelum pertinet, quia molle vel tenerum
interpretatur; quidquid quasi pro sanctitate supra ordinis institutum
vel praelati consilium praesumitur, inter armenta Libani annumeratur.
Sed vae vobis qui confiditis in vinculo Samariae (Amos. VI), servientes
tanto studio voluntati propriae. In Judaeam venistis, ubi mactatur
Domino vitulus propriae voluntatis. Ad quid descendistis ad Samariam,
ubi vitulus pro Deo adoratur, propriam voluntatem custodientes et
descendentes. An nescitis quod Judaei non coutuntur Samaritanis! Prius a
saeculo venientes propriam voluntatem damnaveratis. Nunc quaeritis de
Judaeis Samaritani effici. Si in Judaea es, vitulum Deo in sacrificio
interficis; si in Samaria, vitulo tuo servis. Si enim carnis curam in
desideriis facis, vitulum de feno Carmeli pascis. Omnis enim caro fenum
(Isa. XL). Vide autem quomodo lex hujus vituli carnes comminuat et
flammis in cinerem dirigat. Prius mactatur, cum obedientiae amore
singularitas abdicatur. In frusta dividitur, cum quaeque singularitatis
opera distinguuntur, quousque omnis arrogantiae voluntas sopiatur solo
cogitationis cinere inde remanente, quo conscientia ex recordatione
humiliata confundatur magisque vereatur
|
|