|
Vox Domini intercidentis flammam ignis, vox Domini concutientis desertum
(Psal. XXVIII). Alius est ignis quem venit Dominus mittere in terram;
alius quem venit exstinguere. Primum de coelo veniens secum attulit;
secundum invenit. Omnis amor ignis, sed non omnis bonus. Amor igitur
bonus ignis bonus, quem Dominus venit mittere in terram ut ardeat (Lev.
X). Amor libidinis malus quam venit exstinguere. Unde per Moysen ignem
alienum prohibet offerre super altare suum: de suo praecipit ut semper
ardeat in altari suo; flammam alieni semper exstinguit. Unde Angelus
Domini descendit et excussit flammam ignis (Dan. III). In pueris autem
exstinguitur, qui a puritate dicuntur. Est autem alia puritas cordis,
alia oris, alia actionis. In corde simplicitas, in ore veritas, in opere
sinceritas. Hos tres pueros habemus cum sanctum est quod meditamur,
verum quod loquimur, justum quod operamur. Felix nimium et Deo grata
horum trium puerorum societas, propter unam puritati concordiam, in
voluntate, sermone, actione. Videt ergo rex Babylonis et invidet, et eos
adorare statuam aeream desiderat, dum eos ex sua sanctitate in superbiam
erigi suadet. Statuam enim auream adorare est super haec studiis operam
dare et deservire. Qui cum eos videt despicere, flammas parat ut quos
per gloriam elationis non potest superare, per flammam occidat
libidinis. Flamma enim accenditur quando caro nostra ardore libidinis
inflammatur. Ab angelo autem Domini flamma excutitur, et medium fornacis
quasi ventum roris flantem effecit, dum intima cordis flante Spiritu
sancto coelesti rore perfundit, et refrigerata conscientia puerorum
linguam in laudem Creatoris convertit. Quibus liberatis Chaldaeos flamma
consumit, quia insidiantes innocentiae, invidiae ac gehennae ardor
exurit.
|
|