TIT. XLVII. De proprietatibus cervi imitandis.

Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa, etc. (Psal. XXVIII). Cervus animal velox, timidum, serpentibus inimicum. In agilitate pedum, velocitas denotatur actionum. Vis videre cervum alacriter currentem? Viam, inquit, mandatorum tuorum cucurri (Psal. CXVIII). Vis videre vocem praeparantis ad cervinam velocitatem? Sic currite ut comprehendatis (I Cor. IX). Vis audire vocem mentis ad cervinam formidinem? Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII). Quia sapiens in omnibus metuit (Eccli. XVIII). Vis audire vocem moventis cervum ad serpentinam interfectionem? Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, etc. (Colos. III). Tria itaque haec ad cervum videntur pertinere: viam mandatorum velociter percurrere, daemonum insidias suspectas habere, venena vitiorum audaciter destruere. Actio igitur expedita, pavida, et justa cervos facit, quia inquantum expedita, velocitatem tribuit; inquantum pavida, utiliter pavidum quia cautum reddit; inquantum justa, vitiorum venena exstinguit. Multi in eo quod velociter currunt, serpentes non occidunt, sed nutriunt, quia in eo quod fortiter agunt, superbia et vana gloria et alii serpentes convalescunt. Alii in bonis operibus bonam intentionem habent et serpentina vitiorum venena mortificare student, sed dum modum et tempus servare nesciunt, in daemonum insidias quasi venantium laqueos incidunt. Est ergo vox praeparantis cervos, juxta illud: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et in timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II). Et illud: Servite Domino in timore (Psal. II). Ut igitur ad cervorum numerum pertineant, oportet eos et velociter currere, et caute timere. Talibus cervis sic praeparatis revelabit condensa Scripturarum, profunda allegoriarum, opaca sacramentorum mysteria, mysteriorum secreta. Dabitque in montibus condensis et umbrosis requiescere, ubi contra venatorum insidias latebras reperient, et contra solis aestus refrigerium accipient. Quanto enim altius Scripturarum intelligentiam perceperint, tanto securius et quietius quasi in condensis latitabunt, et in umbrosis quiescent.