TIT. XLVIII. Quae a dextris et quae a sinistris Dei stent, et quid sit charitatis varietate vestiri.

Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato: circumamicta varietate (Psal. XLIV). Dominus virtutum, ut ait psalmista, ipse est Rex gloriae (Psal. XXIII). Hinc dicit David: Astitit Regina, etc. Merito regina virtutum charitas dici creditur, quia virtus virtutis nomen amittit, quaecunque charitati non famulatur. A sinistris Dei sunt bona temporalia; a dextris aeterna. A dextris ergo charitas dicitur stare, quia bonis aeternis, non temporalibus munitur. In solis namque illis charitas regnat, quos amor aeternorum inflammat. Astitit ergo regina charitas, sed a dextris et in vestitu deaurato. Summi Regis oculis vult placere, quae tam pretiosas vestes vult habere. Probatio charitatis exhibitio est operis. Opera bona ejus vestimenta sunt, In vestitu, inquit, deaurato. In vestitu opera justitiae, in auro intellige claritatem sapientiae. Vestimenta igitur aurea, opera sunt discreta. Fortassis tu agis omnia fortiter, minime tamen suaviter, quia non sapienter. Ideoque vestimenta quidem habes, claritatem sapientiae non habes, quia Sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII), a fine inchoationis usque ad finem consummationis. Tu fortiter inchoas, tepide consummas. Cnr? Quia non disponis omnia suaviter, nec scis operari sapienter. Incipis, curris, festinas, lassaris, deciperis. Non dicam ad finem, sed nec ad medium pertingis. Procedit ergo charitas, imo assistit, quae nunquam, a Dei dextris recedit, in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Decet sane utpote reginam multiplicem vestem habere et variam. Tu nescio quis semper vis esse in contemplatione, nescis ut audio, vestiri varietate. Alius quaerit assidue esse in oratione, nec animadvertit quod charitas ornari vult varietate. Quisquis uno quolibet pretioso quo delectatur in opere, sic ornari cupit, ut alium aeque utilem aspernetur; charitatis ornatum non habet quae vestitur varietate.