TIT. V. Cur candelabro comparetur Christus.

Facies candelabrum ductile de auro purissimo, hastile ejus et calamos scyphos et sphaerulas ac lilia ex ipso dependentia (Exod. XXV). Candelabrum est Christus, qui in natura humanitatis illuxit divinitatis lumine, ut mundum candelarium fieret, cujus lumine videret peccator in quibus tenebris jaceret. De auro fit purissimo, quia sine peccato; ductile, quia perductus per passionem, ad gloriam venit resurrectionis. Hastile ejus Ecclesia est, quae ejus corpus est; quae inter prospera et adversa ad lumen divinitatis stat erecta. Calami sunt praedicatores, qui dulcem sonum reddunt, dum novum canticum cantant. Sphaerulae volubilitas praedicationis, quae tanquam sphaera nullo impedimento retardatur. Unde verbum Dei non est alligatum (II Tim. II). Post haec lilia ponuntur, quae sunt virens patria et floribus aeternis vernans. Patria ad laborem, lilia pertinent ad retributionem.