|
Qui percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus (Psal.
CXXXIV). Primogenita Aegypti sunt diabolicae elationes et humanae
praesumptiones. Alii superbiunt de rebus temporalibus, alii intumescunt
in rebus spiritualibus. Vere brutus et animalis est sensus, quando ad
imaginem Dei factus amens ex his intumescit quae communia sunt cum
pecoribus. Alii igitur superbiunt de vanitate; alii de sanctitate.
Superbia vanitatis est primogenitum pecoris. Arrogantia sanctitatis est
primogenitum hominis. Aegyptus autem erroris tenebrae. Talia generant
primogenita. Flante autem divini Spiritus aura, percutiuntur primogenita
Aegypti ab homine usque ad pecus, quia flante spiritu timoris Domini
dejicitur omnis tumor elationis.
|
|