|
Quid dabis eis? Da eis vulvam absque liberis et ubera arentia. Vulva est
studiositas, semen, veritas, bona voluntas. Ad hoc debes legere, propter
hoc oportet intelligere, ut studeas adimplere. Vulvam habes, desiderium
discendi habes. Si veritatem conceptam amas et opere perficis, liberos
nutris. Qui sunt hi liberi? Affectus boni et ordinati. Quid enim docet
divina Scriptura nisi amare religionem, servare unitatem, habere
charitatem? Sed multos video studiosos, paucos religiosos. Amant
lectionem non religionem, imo amore lectionis in odium incidunt
religionis. In his impletur quod dicitur: Dabo eis vulvam absque
liberis. Doctores et praedicatores esse volentes, et primas cathedras et
salutationes ambientes in populo, sed dantur eis ubera, id est verba
arentia. Sermo debet esse ad hortandum sive ad exponendum obscura
lucidus, ad persuadendum utilis, quod haec sunt quasi ubera duo, unum
expositionis, alterum exhortationis. Haec multi accipiunt tumentia
quidem, sed arentia; apprehendunt scientiam quae inflat, carent
charitate quae aedificat; quorum ubera per scientiam tument, sed arentia
sunt, quia dulcedinem spiritus non habent. Et videmus hodie permultos
habere linguam magniloquam, raros melliloquam.
|
|