|
Meliora sunt ubera tua vino (Cant. I). Duo sunt ubera sponsi, videlicet
ingenitae mansuetudinis et longanimitatis quibus patienter exspectat
delinquentem, et clementer recipit poenitentem. Gemina est ista dulcedo
suavitatis in pectore Domini Jesu; longanimitas in exspectando, et in
donando facilitas. Vis videre longanimitatis, uber? Audi Apostolum: An
divitias bonitatis et longanimitatis et patientiae ejus contemnis? An
ignoras quod benignitas ejus ad poenitentiam te adducit? (Rom. II.) Ad
hoc siquidem diu suspendit sententiam ultionis in contemnentem, ut
quandoque gratiam remissionis infundat poenitenti. Non vult enim mortem
peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII). Accipe exemplum
et de altero ubere quod est remittendi facilitas. Legitur enim de ipsa:
Quacunque hora peccator ingemuerit (ibid.). Legitur etiam: Derelinquat,
inquit, impius viam suam: et vir iniquus cogitationes suas, et
revertatur ad Dominum, ei miserebitur ejus, et ad Deum nostrum, quoniam
multus est ad ignoscendum (Isa. LV). Pulchre David utrumque paucis
comprehendit, dicens: Longanimis et multum misericors (Psal. CII).
|
|