TIT. LIV. De gratiarum actione pudica et mera ad Deum ut ad fontem unde omnia bona, referenda.

Origo fluminum et fontium, mare virtutum et scientiarum Dominus Jesus, quia juxta Annae canticum: Deus scientiarum Dominus est (I Reg. II), dans casta consilia, justa judicia, recta desideria. illius fontis rivuli sunt cordis munditia, carnis continentia, oris puritas. Ex isto fonte manant ut ad locum unde exeunt flumina gratiarum revertantur, ut iterum fluant (Eccle. I). Remittatur itaque ad suum principium coeleste profluvium. Spirituales rivi proprio fonte sine fraude et sine intermissione reddantur, ut arva mentium rigare non desinant, et iterum uberibus refundantur. Qualiter? inquis. Audi Apostolum: In omnibus gratias agentes (Ephes. V), ut quidquid sapientiae, quidquid virtutis habes et gratiae, totum Dei virtuti et Dei ascribas sapientiae. Sed non omnis gratiarum actio Deo est accepta, sed quae pudica est et mera. Pudica dixerim propter eos qui de malis suis gloriantes cum furtum vel homicidium vel adulterium fecerint, Deo gratias dicere solent, quasi Deus more eorum laetetur, cum malefecerint, et exsultet ut ipsi in rebus pessimis. Audiet quia talis est: Existimasti inique quod ero tui similis? etc. (Psal. XL.) Mera vero dixerim, propter hypocritas; qui Deum quidem de bonis suis verbo tenus glorificantes dolose agunt, in conspectu Dei invenitur iniquitas eorum ad odium. Primi mala sua impie Deo; secundi bona Dei fraudulenter intorquent sibi. Quorum vox est: Labia nostra a nobis sunt (Psal. XI). Sed quid lingua tua nisi calamus scribae? (Psal. XLIV.) Et hoc ipsum mutuo accepisti a te repetendum cum usura. Si inventus fueris ad opus impiger, ad referendum fidelis, pro labore mercedem accipies et audies. Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multum te constituam, etc. (Matth. XXV). Sin minus, vocaberis servus nequam et piger. Non laus calami est, sed laudabilis est illo bene exarata Scriptura; nec gloria linguae aut labiorum, sermo bonus, sed mentis, et qui eam dedit Dei.