TIT. LVII. De venatore et laqueo animarum, et de verbo aspero ad monachos.

Ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero (Psal. XCX). Ex quo homo positus in honore non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus et similis factus illis (Psal. XLVIII): et tetendit ei venator diabolus callidissimus et nequissimus laqueo. Et silvestribus et omnino bestialibus saecularibus loco aperto satis laqueos expandit, ut quos facile capiendos non dubitat: Vobis autem qui tanquam cervi prudentiores, serpentes necatis, et perfugere desideratis ad fontem vivum, subtiliores occultat laqueos, ideo vos, o novellae plantationes, qui nondum habetis exercitatos sensus cordis vestri, nolite abundare in sensu vestro; sed humiliamini sub potenti manu pastoris vestri, acquiescite consiliis ejus qui melius novit versutias venatoris illius, ne versutus venator, vos tanquam rudes et incautos decipiat. Sed venatores jam et bestias novimus. Quis sit laqueus audiamus. Dic nobis, B. Paule tu qui non ignoras astutias ejus quis sit iste laquens. Qui volunt, inquint, divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli (I Tim. VI). Ergo laqueus diaboli sunt divitiae hujus mundi. Heu me, quam pauci sint qui volunt ab isto laqueo liberari! Quam multi sunt, qui dolent quod parum sunt irretiti! Vos autem qui reliquistis omnia et secuti estis eum qui non habet ubi caput reclinet (Matth. XIX; Luc. IX), exsultate et dicite: Ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. Bestia, si non times laqueum, time malleum, verbam scilicet asperum: Ite, inquit, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). Durum est poenitere, ut qui audiunt poenitentiam agite (Matth. III), dicant: Durus est hic sermo (Joan. VI). Sed si hoc verbum asperum recogitaverint, invenient quod jugum Domini suave, et onus ejus leve (Matth. XI). Vos autem pennati, quorum ante oculos frustra jacitur rete (Prov. I), quidquid in vobis est bestiae mactate, corium detrahite, ne quando venator capta bestia clamat: tolle, tolle, infige verubus, infer prunis, infer caldariis. Si enim liberati fueritis a laqueo non timebitis a verbo aspero. Praetiosiorem igitur habere paupertatem vestram divitiis hujus saeculi, et de labore vestro Christum pascite et vestite; ut in die illa gratias agendo exsultetis et dicatis: Ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.