|
Nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus (Psal. XCIV). Quatuor sunt
genera ovium. Infirmae, fetae, vagae, validae. Hae sunt incipientes,
proficientes, errantes, perfectae. Unaquaeque indiget proprio pastu:
incipientes eruditione, ut ulterius proficiant; proficientes
admonitione, ut ad summum perveniant; errantes correctione, ut peccatum
abjiciant; validae exhortatione, ut coronae inserviant. His quasi caulae
quaedam claustralis debetur observatio: quae quodammodo quadrangula est,
sicut claustrum, ut singuli a suis proprietatibus non exclusi sint,
finibus suis contenti. In primo latere erit subjectio scholastica, ut
nascatur humilitas; in secundo, lectio moralis ut acuatur subtilitas; in
tertio correctio spiritualis, ut evellatur iniquitas; in quarto,
meditatio spiritualis, ut cognoscatur veritas. Demum canis necessarius
est, id est vigilantia pastorisque custodia quadrifida, ut sicut canis
latratu lupos et latrones fugat, sic praelatus comminatione diabolum et
vitia propinquare vetet. Sicut canis propria lingua se sibi medicum
praestat, sic, si excesserit, linguae confessione se curet, sicut canis
venaticus feram a longe praesentit, ita virtute fidei vitam post mortem
speret; et sicut canis domino suo fideliter adhaeret, sic ab unitate
fidei se usque ad mortem non separet.
|
|