TIT. LIX. De panibus Salomonis, et duplici amore, pravo et bono.

Tres sunt panes Salomonis: Contemptus mundi, et sui, et amor Dei. Primum proponit in Ecclesiaste, secundum in parabolis, tertium in canticorum Canticis. Quia enim duo sunt mala, quae sola maxime militant adversus animam, vanus scilicet amor mundi, et superfluus amor sui, pessimi utrique duo isti priores sibi obviare noscuntur. Quia vero unum solum summum bonum, quo frui et quod amplecti desiderat sponsa, Deus scilicet sponsus est, hic in tertio, id est canticis frangi dignoscitur. In primo igitur, ad refectionem nostri docemur hujus mundi contemnere vanitatem; in secundo cognoscere et sequi veritatem, sequi scilicet Agnum quocunque ierit; in tertio, veritate frui et ad ipsum pervenire: et hic est fructus amborum priorum. Cum tertium istum sumpserit panem qui de via venit amicus, unde murmuret non habebit. Sed quis franget? Adest paterfamilias cognoscendus Dominus in panis fractione (Luc. XXIV), pauper et inops ad eum pulset, quia aperit et nemini claudit.