|
Cum Jerobaal, id est Gedeon a paleis frumenta excutere (Judic. VI), id
est poenitens a vitiis virtutes separaret, angelum vidit. Quia tantum
quisque intus Deum videre meretur, quantum ab exterioribus purgat
seipsum. Qui occidi haedum praecepit, id est omnem appetitum nostrae
carnis immolari, et super petram carnes poni, id est corpus proprium
imitatione Christi (qui petra dicitur) cruciari, et jus carnis desuper
fundi, id est cogitationes carnis imitatione ejus exinanire. Ipse enim
ait: Dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis: Si quis
viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde
suo (Matth. V). Quae mox virga tangit, quia intentioni nostrae divinum
adjutorium impendit, et de petra ignis exit, qui azymos panes carnemque
consumit, quia afflatus a Redemptore spiritus, cor nostrum flamma
compunctionis concremat, et omne illicitum cogitationis et operis
exurit.
|
|