|
Tria sunt unguentorum genera: contritionis, devotionis, pietatis. Primum
pungitivum, dolorem faciens; secundum temperativum, dolorem leniens;
tertium sanativum, morbum expellens. Primum conficit anima multis
criminibus irretita, quando incipit cogitare vias suas, ut colligat,
congerat, et conterat in mortariolo conscientiae suae multas et varias
species peccatorum, et mire aestuans peccatoris olla simul omnia coquit
igne quodam doloris et poenitentiae, ut possit dicere: Concaluit cor
meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Psal. XXXVIII).
Secundum conficit anima multis virtutum beneficiis accensa, cum sancta
devotio beneficia Dei cum laetitia et gratiarum actione recolit, illa in
vasculo pectoris pistillo crebrae meditationis conterit, et igne sancti
desiderii concoquit, et deinde oleo laetitiae impinguat, et tunc psallit
et intelligit in via immaculata, ut possit dicere: Misericordiam et
judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C). Tertium sibi conficit pia
hominis anima de necessitatibus pauperum, de perturbationibus tristium,
de culpis delinquentium, postremo de omnibus hominum aerumnis, et si
sint inimici, quia jucundus Deo homo qui miseretur et commodat (Psal.
CXI), pronus compati, subvenire paratus ignosceret facilis, irasci
difficilis et ulcisci. Sic omnibus omnia factus fit sibi tanquam vas
perditum, ut caeteris sit praesto et occurrere et succurrere. Mortuus
denique sibi, ut vivat, omnibus speciebus ditare curat, et impinguare,
perfundens praedictas proximorum inopias quasi quodam aromate, oleo
misericordiae, et decoquens charitatis ardore, ut de hujuscemodi fratre,
in congregatione sanctorum digito ostenso dicatur: Hic est fratrum
amator populi Israel; hic multum orat pro populo, et universa sancta
civitate (II Mach. XV). Primo unguento pedes Jesu, secundo caput, tertio
totum corpus a bonis mulieribus ungitur. Jesus dicitur caput et sponsus;
corpus et sponsa dicitur Ecclesia. In qua boni et mali: pectus boni,
pedes mali; corpus boni et mali; caput vero Deus. Mulier igitur, id est
anima peccatrix pedes istos ungit (Luc. VII), malitiam in mortariolo
cordis terendo: Anima justificata caput ungit, de collatis ipsi
beneficiis capiti suo, id est Deo non sibi attribuens gratias agendo.
Ipsum Jesum, id est totum corpus ungit pia mulier, charitatem suam usque
ad inimicos corporaliter et spiritualiter exercendo. Primum quamvis
pedibus tanquam extremis membris offeratur, non est tamen vile, cum de
eo dictum sit: Et domus impleta est ex odore unguenti (Joan. XII). Est
enim odor vitae ad vitam. Quamvis poenitens in Ecclesia totum dicitur,
ut non solum ad terrenam, sed ad coelestem etiam Ecclesiam attingat odor
poenitentis; teste enim veritate gaudium fit inter angelos super uno
peccatore poenitentiam agente (Luc. XV). Hujus ungenti species in
propriis hortulis invenimus. Quis enim de proprio suo ad manum non
habeat iniquitates et peccata, si non dissimulat? Si autem aromata,
beneficia scilicet Dei, procul et de ultimis finibus ea accepit, quia:
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est (Jac. I). Hoc
unguentum est sacrificium de quo dicitur: Sacrificium laudis
honorificabit me (Psal. XLIX). Non est igitur pauperis hoc unguentum: de
quo nimirum quia tangi caput illud venerandum non ducit indignum,
judicat honoris esse insigne. His duobus tertium praefertur; sanativum
enim est de quo dicatur a Domino: Beati misericordes, quoniam ipsi
misericordiam consequentur (Matth. V). Unde eo non tantum pedes, nec
tantum caput, sed et totum ungitur corpus. Primum itaque bonum, secundum
melius, tertium optimum. Quia discipulo dicente: Ut quid perditio haec
(Joan. XII)? dictum est a Domino: Quid molesti estis huic mulieri? Opus
bonum operata est in me (ibid.). Potest tamen dici quod hoc unguentum
priora designet. Cum enim qui prodesse multis posse putatur, soli tamen
sibi vivit, et ad pedes in recordatione peccatorum sedens, ad caput in
recordatione beneficiorum proficit, ut caeteris prosit et praesit
vocatur: quid aliud dicitur nisi, ut quid perditio haec? Potuit
unguentum istud venundari multo et dari pauperibus. Hujusmodi autem
renuente onus, et Domino congaudente in tali vocatione dicitur: Quid
molesti estis huic mulieri? Opus bonum, etc. Quasi dicat: Non vir, ut
putatis, qui possit mittere manus ad fortia; sed mulier stet in hoc
bono, donec convalescat ad melius.
|
|