TIT. LXII. De quadruplici Dei in nos beneficio, illuminationis, justificationis, doctrinae et redemptionis.

Sedebas in tenebris et umbra mortis per ignorantiam veritatis vinctus delictorum catenis, et descendit ad te veritatis Doctor, umbramque depellit ignorantiae tuae, luce sapientiae suae. Per justitiam deinde quae est ex fide, solvens funes peccatorum, gratis justificans peccatores et in his duobus Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos. Addidit sanctificationem, qua sancte inter peccatores vivens tradidit formam vitae et viae qua homo rediret ad patriam. Adjungit et redemptionem, eum tradidit in mortem animam suam et de proprio latere protulit pretium sanctificationis, quo Patrem placaret, ut cognosceres quod apud Deum est misericordia, et copiosa apud eum redemptio (Psal. CXXIX).