TIT. LXIV. De quatuor tentationibus conversi ad Dominum.

Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in tenebris, a negotio perambulante in die, et daemonio meridiano (Psal. XC). His tanguntur quatuor genera tentationum quae sensit et sentit qui conversus est ad Dominum: Timor nocturnus, sagitta volans in die, negotium perambulans in tenebris, et daemonium meridianum. Nam primordia conversi primus exagitat timor de terrore vitae et austeritate insuetae disciplinae. Unde dicitur: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II). Hic timor dicitur nocturnus, vel quia nox designare solet adversa, vel quoniam propter quod adversa aggredimur nondum revelatur. Si enim dies ille luceret. cujus lumine labores et praemia viderentur, timor nullus esset laborum prae desiderio praemiorum, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). Sed quia nox est, ideo tentamur a timore nocturno pro his quae videntur adversa telerandis. Primo igitur intrantibus orandum est et vigilandum contra hanc tentationem, ne subito praeoccupati a pusillanimitate spiritus et tempestate nocturna, bono coepto resiliant. Hac autem superata, armandum est contra sagittam volantem in die, quae est inanis gloriae fama: quae quidem volat, quia levis; et ideo in die, quia ex operibus lucis. Sed haec facile superatur tanquam inanis gloriae aura. Tertio a negotio perambulante in tenebris. Die, id est ab hypocrisi timendum est, et ideo procurandum ei qui non curat laudes, ne appetat divitias et dignitates, circumventus: a negotio perambulante, tam in die quam in tenebris quod est hypocrisis. Haec enim negotiatur omni tempore, formam retinens pietatis, et ad se occultam virtutem vindicans ad emendos honores et praelaturas. Hoc negotium perambulat in die, quia speciem habet virtutis et simulat virtutem; re autem ipsa est in tenebris, quia in tenebris habitatio ejus abscondit quod est, et quod non est mentitur. Qui autem superaverit hujusmodi favores et honores, postremo tentatur a daemonio meridiano; ab eo qui transfigurat se in meridianum, id est in angelum lucis, cum sit vere daemonium et angelus tenebrarum. Hinc dolum suspicans Josue non prius amicum angelum recepit quam esse amicum novit (Josue V). Discipuli quoque Dominum super mare ambulantem dum procellis agitarentur videntes, Domini virtutem et misericordiam per apertam suspicionem deprimunt, putantes eum phantasma (Matth. XIV). Unde et quarta vigilia noctis venit; quarto loco contra istam tentationem vigilare suadens. Tu autem, o homo conversus, juxta prophetam: Non timebis a timore nocturno a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano (Pspl. VC). Si veritas Domini circumdat te scuto suae protectionis et bonae voluntatis.