TIT. LXV. De duplici impetu spiritus et carnis.

Fulminis impetus laetificat civitatem Dei, etc. (Psal. XLV). Duo sunt impetus, unus spiritus, et alter carnis: Primus beatorum, secundus malorum: Impetus carnis ad odium, ad iram, ad exteriorem gloriam et voluptatem animum impellit; impetus spiritus ad charitatem, ad patientiam, ad aeternorum fidem, et ad contritionis lacrymas pertrahit mentem. Unde necesse est magna cura considerare qui nos impetus ducat a cogitatione nostra. Nam dum per impetum impellimur amare terrena, ultionem de inimico quaerere, temporalia non ad necessitatem, sed ad voluptatem et superfluitatem postulare, impetus est carnis. Econtra amare coelestia, ignoscere nos offendentibus, amare inimicos propter Deum, temporalia ad usum necessitatis quaerere impetus est spiritus. Hinc de sanctis animalibus dicitur: Ubi erat impetus spiritus gradiebantur (Ezech. I). Et quia sic ad bona tendunt ut ad mala non redeant, recte subditur: Non revertebantur dum ambularent (ibid.). Quia ab Aegypto egressus, ad ollas Aegypti mente non debet reverti. Ab eodem autem propheta dicitur, quod ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis (ibid.). Quia duplex est gressus justi, de malo ad bonum, in quo gressu non debet esse retrogradus, et de bono active ad bonum contemplative, a qua sit regressus ad activam in similitudinem fulguris coruscantis, percutiendo vitia et ad Dei amorem inflammando; fulgur enim percutit et incendit.