TIT. LXVI. De tribus filiabus Job.

Sunt Job tres filiae: Dies, Cassia, et tertia Cornustibii nomine. Quae figurans genus humanum a Christo conditum, redemptum et reassumptum: fuit enim Dies in prima conditione, quia in innocentia creatum est; die autem innocentiae per peccatum finito, et in moeroris nocte absconso; secundo in redemptione fit Cassia; amarum siquidem est sicut cassia, per confessionem et corporis macerationem a vitio redimi. Ergo ut ad salutem revocetur, amarum ei poculum dandum est, sed odoriferum per virtutis fragrantiam ex gratia Redemptoris. Quia vero tertio in re assumptione carnis per resurrectionem Christi, naturam nostram renovatam, in aeterna laude assumemus, Cornustibii nomine tertia filia vocatur: in quo nomine laetantium cantus exprimitur. Ibi enim Conditor noster laudum suarum veraces cantus accipit, qui genus humanum condendo diem, et redimendo cassiam, et assumendo cornustibium fecit. Qui enim lux et dies fuimus conditi, et sumus Cassia redempti, erimus quandoque Cornustibii in exaltatione aeternae laudis assumpti.