TIT. LXVII. De ostio et fenestris arcae Noe. |
Duo sunt exitus arcae Noe: Alter per fenestras, alter per ostium. Fenestra significat exitum per cogitationem; ostium, exitum per operationem; ostium deorsum, fenestra sursum est, quia actio ad corpus, cogitatio pertinet ad animam. Hinc et aves emissae sunt per fenestram; homines et bestiae per ostium, quod clausit et aperuit Dominus. Sed fenestram homo aperuit, quia gravius est opere et cogitatione quam sola cogitatione peccare. |