|
Quatuor modis exitur per operationem: Primo ad usum voluptatis, et haec
sunt animalia immunda: secundo ad usum necessitatis haec quidem
animalia, sed munda; tertio ad curam regiminis ex praecepto obedientiae,
et hi sunt filii Noe, qui exiens obtulit sacrificium; quarto ad eamdem
ex ambitione caeteros despiciendo, et hi similes erant Cham qui patris
verenda derisit. Quatuor modis per cogitationem. Primo considerando quid
ex se sit, secundo quid ex dono Creatoris, tertio quomodo Deus creaturis
utatur, tribus his loquens vocibus: Accipe, redde, fuge. Accipe
beneficium, redde debitum, fuge supplicium. Prima vox est famulantis,
secunda monentis, tertia minantis. Prima voce dicit terra, aqua, aer,
ignis: Accipe me in beneficium; secunda: Bedde pro beneficio laudem;
tertia: A me deglutieris, combureris, absorberis, submergeris. Qui enim
beneficia Dei accipit, nec gratias refert, merito haec patietur. Quarto
modo per cogitationem exitur, dum cogitatur non necessitatis subsidium,
sed libidinis oblectamentum: et hi similes sunt Evae, quae vidit lignum
quod pulchrum esset, etc., et corvo, quia ad arcam conscientiae non
rediit. Primi tres similes sunt columbae, quae praemissa primo rediit,
et nihil reportavit; secundo rediit et attulit ramum olivae; tertio non
rediit ad arcam, sed mansit in loco a Deo aquis purgato. Ex prima
consideratione adducit contemptum mundi, quia, contempto mundo aquis
diluvii, id est voluptatis cooperto, ad arcam rediit; ex secunda laudem
Dei quia ramum olivae in signum pacis attulit. Pax autem gloriae Dei
conjungitur, cum ab angelis canitur: Gloria in excelsis Deo, et in terra
pax, etc. (Luc. II). Ex tertia amorem pariter et timorem Dei, quia ab eo
nec voluit nec ausa est amplius discedere; ex quarta vero, si redire
contingat incentivum adducat libidinis.
|
|