TIT. LXXIV. De dispositione domus quadruplicis.

Dispone domui tuae, quia morte morieris et non vives (Isa. XXXVIII). Familiaris fuit haec admonitio et semel facta Ezechiae; generalis est et quotidiana ad quamlibet fidelem animam; specialis et annua in hoc tempore Quadragesimae. Ezechiae superbienti et non aegrotanti dicitur ut disponat domui suae, providendo sibi successorem, quia, nisi poenituerit, morte moreretur. Generaliter ad unumquemque nostrum clamat Spiritus sanctus: Dispone domui tuae, quia nisi disposueris, morte animae morieris, et post mortem aeternam non vives, id est denuo ad vitam non revocaberis. Specialiter autem unicuique nostrum dicitur in hoc tempore Quadragesimae: Dispone domui tuae ad recipiendum Christum, ad manducandum carnem ejus et sanguinem digne, quia, si indigne sumpseris, morte morieris, judicium tibi manducans. Hoc enim tempore mundanda et disponenda est domus: quod est parasceve Paschae. Sed videndum cui patrifamilias et de qua domo loquatur. Sane quatuor domus leguntur: Domus daemonis, domus hominis, domus animi, domus Dei. Domus daemonis sunt filii diffidentiae, de qua dicitur: Revertar in domum meam unde exivi (Matth. XII). Sed quia ille paterfamilias induratus tanquam lapis est, ad eum non dirigitur sermo vel admonitio. Domus autem hominis est manufacta et visibilis, domus animi creatura est rationabilis, domus Domini regnatura est in aeternum. Domum suam homo inhabitat, animus dispensat, Dominus illuminat. De domo hominis dictum est a villico iniquitatis: Ut cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domum suam (Luc. XVI). De hujus dispositione non dicitur: Dispone domui tuae, cum potius dicatur: Exi (quod inquit Deus ad Abraham) de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui (Gen. XII). Domus animi homo ipse, cui credita custodia, mandata est disciplina. De qua dicitur: Tria ejiciunt de domo hominem: fumus, stillicidium, mala uxor (Prov. XXVII), id est peccatum ignorantiae suggestionis et propriae conscientiae. Hujusmodi in domo sua rationem non permittunt dominari, sed cogunt ancillari. Domus autem Dei est animus. Unde: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX). Et ita mirum in modum animus est domus Dei et hominis. Istum vero patremfamilias admonere de dispositione domus suae, superfluum est. Quis enim adjuvit spiritum Domini? Animo ergo dicitur: Dispone domui tuae. Quaerat ergo Scripturas, et inveniet ad dispositionem deputatos clientes, alios exteriores, et ad exteriora deputatos; alios interiores qui semper assistunt vultui ejus. Exteriores sunt quinque sensus corporis. Horum dispositionem saepe in pluribusque locis docet Scriptura: Averte, inquit, oculos meos ne videant vanitatem (Psal. CXVIII). Prohibe linguam tuam a malo (Psal. XXXIII) Obtura aures tuas, ne audiant contra proximum. Comprime nares, ne quaerant peregrinis odoribus delectari. Claude manus, ne accipiant munera. Super innocentem injice pedes in compedes sapientiae, ne currant ad effundendum sanguinem. Interiores clientes sunt quatuor: Gaudium, dolor, spes, timor. Pro janitore dolor, pro dapifero gaudium, pro pincerna spes, pro cubiculario timor. Legitur enim de timore: Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX). Hic custodit duas portas, et in medio earum est ostiolum: quae clauduntur muscis ad suavitatem unguenti intro irruere quaerentibus. Prima porta est carere visione Dei; altera ignis qui non exstinguitur. Ostiolum vermis conscientiae, qui non moritur (Isa. LXVI). Irruentibus igitur hostibus obviet timor et dicat, nequaquam intrabitis ne forte propter vos careat visione Dei, et igne crucietur aeterno, ne propria conscientia teste et accusante pereat.