TIT. VIII. De caecitate qua percutiuntur iniqui.

Sodomitis vim inferre Lot volentibus et ostium infringere, ab angelo Lot introducitur in domum ostio clauso; illi caecitate percussi ostium non inveniunt (Gen. XIX). Justus enim dum malorum insidias tolerat, ad domum mentis revocatur. Mali autem caecitate percussi circumeunt, quia invenientes sancta scripta quae perscrutantur, ostium non inveniunt, quia corruptores mentium contra vitam justi nullum reprehensionis aditum inveniunt.