TIT. XCI. De duplici domo Dei.
Duae sunt domus Dei: exterior rerum ministra curiositas, quae est tabernaculum super quod apparet Gloria Domini et recedit; Deo vacans et serviens devota simplicitas, quae templum est, et de eo non movetur.