LIBER QUINTUS.

TRACTATUUM MORALIUM FRAGMENTA, EPISTOLAE, ETC.


TIT. I. De reparatione nominum per duplicem Trinitatem divinarum personarum et virtutum theologicarum.

Lapsum naturae nostrae reparavit illa beata Trinitas, memor misericordiae suae, et non immemor culpae nostrae. Missus venit a Patre Dei Filius, et dedit fidem. Post Filium Spiritus missus charitatem contulit, et per haec duo, per fidem et charitatem, facta est redeundi spes ad Patrem. Et haec est trinitas, fides, spes, charitas, per quam velut per tridentem de limo profundi ad amissam beatitudinem incommutabilis trinitas mutabilem et lapsam trinitatem reduxit, fides quidem illuminavit rationem, spes erexit memoriam, charitas purgavit voluntatem. Cum igitur venit Dei Filius, tanquam bonus medicus dedit praecepta, quibus servatis salus amissa restitueretur: ut praeceptis faceret fidem, exhibuit signa; ut eorumdem praeceptorum utilitatem ostenderet, promisit beatitudinem. Est ergo fides alia praeceptorum, alia signorum, alia promissorum, id est qua credimus in Deum, quod est eum diligere; qua credimus Deum, id est ipsum omnia scire et posse; et qua credimus Deo, quod est quod quidquid promittit veraciter complet. Similiter spes triplex, et procedit de praedicta triplici fide. Nam de fide praeceptorum oritur spes veniae; de fide signorum, spes gratiae; de fide promissorum, spes gloriae. Charitas inde ternario numero colligitur: De corde puro, conscientia bona, fide non ficta (I Tim. I). Puritatem debemus proximo, conscientiam nobis, fidem Deo. Puritas autem est ut quidquid agitur aut ad utilitatem proximi aut ad honorem Dei fiat. Haec maxime proximo debet exhiberi, Deo enim manifesti sumus. Conscientiam bonam in nobis duo faciunt, poenitentia et continentia. Quando per poenitentiam commissa punimus, per continentiam punienda non committimus, et hanc debemus nobis. Post haec fides non ficta, quae Deo vigilanter est exhibenda, ut nec propter nos, nec propter proximum minus exsequamur obedientiam mandatorum Dei. Dicitur autem non ficta ad differentiam mortuae, quae est sine operibus. Est igitur Trinitas creatrix, Pater, et Filius, et Spiritus S. Ex qua cecidit creata trinitas, memoria, ratio, voluntas; trinitas per quam cecidit, suggestio, delectatio, consensus; trinitas in quam cecidit, impotentia caecitas, immunditia. Trinitas, quae cecidit in singulis habet tripartitum casum. Memoria cecidit in tres species cogitationis affectuosas, quae sunt in necessariis, utputa edendi, bibendi et similibus; onerosas, quae sunt in duris rerum administrationibus, ut acquirendi, servandi, etc.; et otiosas, dum cogitat equum currere, vel avem volare. Ratio in triplicem ignorantiam boni et mali, veri et falsi, commodi et incommodi; voluntas, in concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum et ambitionem vitae. Est trinitas per quam resurgit, fides, spes, charitas. Fides, praeceptorum et signorum; spes, veniae, gratiae, gloriae. Charitas de corde puro, conscientia bona et fide non ficta.