|
Tres sunt populi qui fideli animae inimicantur: Primi sunt homines
saeculi, qui a bono retrahunt, de quibus Dominus: Si dextera manus tua
scandalizat te, abscinde eam et projice abs te (Matth. V). Secundi sunt
desideria carnis, quae mala suggerunt, de quibus Petrus apostolus:
Obsecro vos abstinere a carnalibus desideriis quae militant adversus
animam (I Petr. II). Tertii sunt cogitationes, quae peccare cogunt, de
quibus Job: Dissipatae sunt cogitationes meae torquentes cor meum (Job
XXVII). Primus populus est amicus saeculi, et inimicus Dei, juxta illud:
Amicus saeculi inimicus Dei constituetur (Jac. IV). Secundus amicus
carnis, et inimicus hominis. Unde: Inimici hominis domestici ejus
(Matth. X). Tertius amicus mentis et inimicus quietis. Unde: Muscae
morientes perdunt suavitatem unguenti (Eccle. X). Hos populos oblivisci
praecipitur filiae dum dicitur: Et obliviscere populum tuum (Psal.
XLIV).
|
|