|
Bonum quadrupliciter accipitur, dicitur enim bonum essentialiter, ut
Deus; denominative, ut quaelibet creatura dicitur bona, quia a summo
bono est, juxta illud: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde
bona (Gen. I); usu, ut equus dicitur bonus, quia ejus bonus usus est;
effectu, ut justitia et caeterae virtutes quia faciunt bonum. Deus autem
dicitur tripliciter bonus. In sua natura; bonitas enim ejus est ipsa
deitas; et ipse est bonus in se et per se. Dicitur item bonus, quia dat,
et quia facit bona.
|
|