TIT. CV. De triplici similitudine.

Similitudinum alia est aequalitatis, alia imitationis, alia contrarietatis. Prima convenit Filio Dei. Unde dicitur: Non rapinam arbitratus est esse aequalem Deo (Philipp. II). Secunda convenit homini; est enim creatus ad imaginem Dei. Tertia convenit diabolo; cum enim Deus sit auctor et principium bonorum, diabolus a simili per contrarium est auctor omnium malorum. Prima licet sit optima nulli est appetenda; quam quia homo voluit habere, cecidit in peccatum. Cum etiam esset servus, noluit habere dominum, sed credens suggestioni diaboli dicentis: In quacunque hora comederitis eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. III): voluit aequari Deo per scientiam, et ita cum Filius sapientia sit Patris, fuit ei quasi occasio ruinae, quare congruum fuit ut a Filio redimeretur. Unde Jonas in persona Filii loquens ait: Propter me orta est tempestas, projicite me in mare (Jon. I). Jonas Christum significat; mare mundum. Propter Christum autem occasionaliter orta est tempestas in mundo, cum homo suggestione daemonis voluit superbe aequari Deo. Fuit ergo necessarium ut ipse in mare, id est in mundum mitteretur, et sedaret tempestatem, id est reformaret pacem inter Deum et hominem.