|
Quadrupliciter fit mutatio. Est enim mutatio divina, physica, magica,
moralis. Mutatio Divina duplex est: altera alternationis, altera
transsubstantiationis. Mutatio alternitatis fuit in Cana Galilaeae, ubi
de aqua factum est vinum, quia mutata sunt substantialia, natura
manente. Mutatio transsubstantiationis fit in eucharistia. Panis enim et
vinum transsubstantiantur in carnem et sanguinem Christi. Mutatio
physica, id est naturalis, fit cum de aqua fit glacies, de glacie
crystallus. Mutatio magica fuit quando Magi Pharaonis mutaverunt virgas
in serpentes. Mutatio moralis est, secundum quam philosophi aut poetae
dicunt quosdam mutatos in sues, ut socios Ulyssis, utpote in luxuriosos;
quemdam in cervum, ut Acteonem, qui omnia sua expendit in venatione,
Lycaonem in lupum, propter ferocitatem.
|
|