TIT. CXVIII. De instrumentis vindictae Dominicae.

Tria sunt quibus Deus vindictam exercet in hostes: Lavacri salutaris remedium, quod obruit diabolos velut mare Rubrum occidit Aegyptios; poenitentiae condignae exercitium, quae velut sulphur peccati fetores interimit; districtionis extremae judicium, quod obduratos velut ignis ad vocem Eliae involvit idololatras.