TIT. CXX. De duobus fluviis quibus se lavant peccatores, et quibus justi.

Fluvii quibus se peccatores lavant duo sunt: fluxus compositionis et lasciviae, item pestis adulationis et fallaciae. Qui sunt Abana et Pharphar, fluvii Damasci (IV Reg. V), Fluvii quoque quibus justi se balneant duo sunt: invectio compositionis et contumeliae, suavitas consolationis et gratiae qui sunt Core et Datan, filii Levi.