|
Assumpta est Maria in coelum. Felix dies et praeteritis diebus felicior,
in qua Virgo virginum, Sancta sanctorum, misericordiae mater assumitur,
in qua cella aromatica, paradisus deliciarum, angelorum gloria ad
regalis solii celsitudinem sublimatur. Haec est Domina nostra, haec est
Virgo quae singulari privilegio comitantibus angelicis choris hodie ad
dexteram filii pervenit. Nam universorum Rex et ejus Filius et Dominus
coelorum cum tota coelesti curia huic hodie occurrit, dicens: Tota
pulchra es amica mea, et macula non est in te (Cant. IV). Hodie Domina
nostra insigni circumdata corona, ostendit angelicae dignitati suae
celsitudinis privilegia, in quibus totius paradisi gloriatur curia.
Primum privilegium est quod sine sorde et sine viro concepit. In hoc
enim immunem se in conceptu ostendit, ab illo praescripto prophetico:
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me
mater mea (Psal. L). Secundum privilegium quod sine dolore peperit. Ubi
maledictionem illam quae primae muliere data fuerat superavit. In dolore
paries filium, etc. (Gen. III). Nam quam homo non deflorat, non
torquetur, nec laborat, etc. Tertium quod virgo et mater fuit, ubi
natura cursum suum mutavit et admirando expavit. Nam miratur quod virgo
pura parit filium. Nullo enim naturae pacto ibi fecunditas praedicatur,
ubi integra virginitas conservatur. Quartum quod integre et perfecte
omnia novit; qualiter enim aliquid potuit ignorare quae omnia scientem
scivit; in qua tota divinitatis plenitudo corporaliter habitavit?
Quintum, quod Deum genuit. Sextum quod sine dolore mortis abiit; tantum
enim a dolore mortis facta est extranea, quantum a corruptione fuerat
aliena. Septimum quod cum corpore suo (quantum credimus) in coelo vivit.
Licet enim B. Hieronymus hic opiniones ponat, non tamen factum abnuit;
sed rationis astutae tota fidei nostrae colla submisit, in qua dicimus
non impossibile Deo esse ut illud divinitatis habitaculum singulare
corruptioni non subjaceat vel vermibus. Qui enim trium puerorum
vestimenta in camino ignis illaesa servavit, corpus matris propriae
incorruptum servare et voluit et potuit. Octavum quod angelicam
sublimitatem transcendit. Nonum quod ad dexteram Filii singulariter
sedet Psalmista testante: Astitit regina a dextris tuis, etc. (Psal.
XLIV). Decimum est generale quo pertexitur ora chlamydis, quod Nec
primam similem visa est, nec habere sequentem.
|
|