|
Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV.). Triplex est gaudium. Est
gaudium saeculi, est gaudium tuum, est gaudium Domini tui. Primum est de
terrena affluentia, secundum de bona conscientia, tertium de
aeternitatis experientia. Non igitur exeas in gaudium saeculi, non
remaneas in gaudio tuo, sed intres in gaudium Domini tui. Primum enim
exterius est, medium quidem intra te, sed tertium multo interius. Ad
primum exitur, ad secundum venire incipitur, ad tertium pervenitur. Ad
primum exivit homo cum cecidit de paradiso, ad secundum venire incipit,
cnm per fidem reconciliatus est Deo. Tunc autem ad tertium perveniet,
cum videndo ipsum sicuti est in aeternum fruetur ipso. Primum est
simplum, secundum centuplum, tertium vita aeterna. Qui autem
renuntiaverit omnibus quae possidet, centuplum accipiet, et in futuro
vitam possidebit aeternam.
|
|