TIT. CXXVII. De exaltatione Dei in nobis per cor altum, latum et profundum.

Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII.). Tribus modis exaltatur Deus. Drimo per id quod habet de nobis, per naturae scilicet humanae conditionem, in qua exaltatus est super coelos coelorum, secundo, per id per quod habitat in nobis, per fidem videlicet, et dilectionem: quia qui amplius diligit, amplius diligendus invenitur; tertio, per id per quod capitur a nobis, utpote per cognitionem, quia quanto magis crescit in nobis ejus cognitio, tanto major invenitur ejus eminentia, instar montis qui quanto magis ab eo elongaris, tanto minor apparet; quanto vero magis appropinques, tanto major et altior videtur. Est autem cor profundum, et latum, et altum. Profundum desperatione, latum dilectione, altum contemplatione. Si ergo vis ut Deus qui in se exaltari non potest, in te exaltetur, a profundo cordis accede ad latum per fidem et dilectionem, et de lato ad altum per cognitionem, et exaltabitur Deus in nobis, quia quanto magis humani cordis affectio ab inferiorum suspensa desiderio in amorem aeternorum promovetur, tanto charitas Dei de maximis major, et de summis altior virtutibus apud ipsum exaltatur.