TIT. CXXVIII. De triplici promotione hominis.

Euge, serve bone et fidelis! quia supra pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam (Matth XXV). Tres sunt promotiones: Prima est in virtutibus, secunda in administrationibus, tertia in praemiis. Prima meritorum, secunda stipendiorum, tertia praemiorum. Prima meritoria, secunda dispensatoria, tertia remuneratoria. Prima interius operatur, secunda exterius, tertia interius et exterius. Prima quippe bonum facit, secunda fidelem comprobat, tertia beatum constituit. Prima supra seipsum, secunda supra proximum, tertia supra hominem simul et angelum. Nescitis, inquit Apostolus, quia angelos judicabimus (I Cor. VI). Unde dicitur: Euge, serve bone et fidelis, quia supra pauca fuisti fidelis, etc. Haec prima promotio bona est in propriis. Haec secunda fidelis in commissis, bona in conscientia, fidelis in providentia. Quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam. Haec autem tertia beata est in praemiis; unde additur: Intra in gaudium Domini tui.