|
Qui ex Deo est verba Dei audit (Joan. VIII). Aliud est esse ex Deo,
aliud a Deo, aliud de Deo. Ex Deo esse est ex eo habere existentiam; a
Deo, ipsi conformari per gratiam et justitiam; de Deo, deitatis habere
naturam. Nihil de Deo est, nisi Deus; nullus a Deo, nisi electus. Ex
Deo, tam electus quam reprobus; sed de Deo nihil, nisi Deus: solus enim
Deus deitatis habet naturam. Electi conformantur ei per justitiam, ex
Deo habent omnia existentiam, ex quo et in quo et per quem omnia sunt.
Unde non secundum gratiam ex Deo sunt omnia, sed secundum existentiam,
quia multa quae sunt ex Deo per naturam conditionis; ex diabolo sunt per
malitiam imitationis. Unde Dominus: Vos, inquit, ex patre diabolo estis,
etc. (Joan III). Qui ergo naturam subsistendi et formam vivendi ac
vincendi ex Deo habent, ii ex Deo omnino sunt; et ipsi verba Dei audiunt
non solo auditu auris, sed et cordis et operis. In auditu autem operis
est obedientia; nam qui audit solo auditu auris, audit negligenter; qui
auditu cordis, intelligenter; qui auditu operis, obedienter.
|
|