TIT. CXXX. De pastoris boni officio.

Ego sum pastor bonus, etc. (Joan. X). Qui habet pastoris nomen, sic gerat officium, ut habeat et meritum: ut non tantum sit bonus nomine, sed bonus actu, bonus et pastu sibi et gregi. Quos pascit verbo informet exemplo. Pro qua duplici bonitate, duplici, secundum Apostolum, habeatur dignus honore (I Tim. V). Potest enim quis esse bonus et non pastor, et pastor et non bonus, et nec bonus nec pastor, et simul bonus et pastor. Sed bonus sit oportet, qui bonus pastor, hic ergo duplici bono praeditus: altero suas oves cognoscit, altero a suis ovibus cognoscitur. Nam haud bonus pastor esset, si uno abundaret, et non altero; utpote si vel non cognosceret oves suas, vel non cognosceretur ab eis. Pastorum quippe alii cognoscunt oves suas, sed non cognoscuntur a suis. Alii cognoscuntur a suis, sed non cognoscunt suas. Alii neque cognoscuntur a suis, nec cognoscunt suas. Alii et cognoscunt suas, et cognoscuntur a suis. Primum fit cum praelati subditis necessariam exhibent providentiam et debitam ab ipsis non accipiunt obedientiam; secundum, cum praelatis debita solvitur obedientia, nec ab ipsis necessaria subditis impenditur providentia; tertium, cum nec illi providentiam neque isti largiuntur obedientiam; quartum fit cum et illi providentiam, et isti obedientiam exsolvunt debitam. Sic etenim pastor ovem cognoscit, si ejus necessitati sicut notae sive commissae diligenter providet. Ovis pastorem agnoscit, si ejus voci non ut alienae, sed ut domesticae incunctanter obedit.