|
Triplex est pax, scilicet ad Deum, ad seipsum, ad proximum. Quandiu homo
ad Deum pacem tenuit, suam pacem et nullam in carne sua contradictionem
invenit. Nunc autem si voluerit pacem habere cum Deo, et per hoc secum,
pax primo proponitur proximi, ut totus placatus sit, et extra secum
proximo per fraternam charitatem, et in se, per concupiscentiam bonam,
et supra se, per gratiam divinam. Propter hoc dum offertur hostia
salutaris qua nos Deo reconciliari oportet, prius proximis osculum pacis
offerimus, ut hac praemissa quae inter nos est pace, illam quae ad Deum
est obtinere mereamur. Quando pro defunctis offertur, pax non datur,
quoniam ab hac vita subtracti, humanae conversationis pacem tenere vel
exhibere non possunt. Ideo illa sola quae ad Deum est quaeritur.
Viventes autem per pacem proximi, quaerere debent pacem Dei. Per pacem
Dei, pacem sui, non illam quae est animae ad mundum, quae est suaviter
viventium, sed illam quae est inter animam et spiritum, per illam quae
est inter spiritum et Deum. Nam vera pax quia invenitur tempore otii
sapientia, non est in terra suaviter viventium (Job XVIII). Est enim
quaedam pax inter animam et mundum, suaviter viventium et male; et alia
inter animam et spiritum, suaviter viventium et bene; et tertia inter
spiritum et Deum, feliciter viventium et beate. Similiter est bellum
inter animam et mundum, non suaviter viventium et male, et inter animam
et spiritum non suaviter viventium et bene, et inter spiritum et Deum,
infeliciter viventium et male.
|
|