|
Tria sunt genera hominum aedificantium super fundamentum fidei. Sunt qui
amant solum Deum. Hi superaedificant aurum in amore virtutis, argentum
in cognitione veritatis, lapides pretiosos in fulgore boni operis. Sunt
qui amant praeter Deum, non tamen contra Deum, nec plus quam Deum. In
his fundamentum manet, quoniam amor non destruitur. Sed tamen quia ex
affectu eorum quae amantur quaedam contrahitur corruptio,
superaedificant ligna per peccatum illiciti operis, fenum per delictum
delectationis, stipulam per culpam illicitae cogitationis. Sunt qui
amant quaedam contra Deum; et in his fundamentum destruitur, quia amor
Dei non potest esse ubi non est solus vel summus. Igitur ad primos
pertinet laudari et salvari; ad secundos, corripi et liberari: ad
tertios, argui et damnari.
|
|