|
Hypocrisis malum subtile, virus latens, fur custodiens, aerugo
consumens, tinea demoliens, pestilentia cavenda, quae de remediis creat
morbos, conficit de medicina languorem, sanctitatem vertit in crimen,
placationem facit reatum, de virtute vitium, de mercede dispendium, de
remissione peccatum. Quis sum ego ut effundam spiritum coram Patribus
meis et senioribus Israel? Docere magistros, arguere seniores, imperare
majoribus, superbi spiritus est et de seipso praesumentis. Vos enim
estis sal terrae (Matth. V), filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI). Sed quis
ego? Opprobrium hominum et abjectio plebis (Psal. XXI). Angariati tamen
portare crucem istam dicitis servo vestro: Fac hoc, et facio.
|
|