|
Tribus exemplis nobis Christus viam ostendit qua eum sequi debemus.
Similiter diabolus, tria proponit quibus praecipitantur qui eum
sequuntur. Via ad Deum sursum ardua, arcta, et in longum sublimis. Iter
ad diabolum, est deorsum latum, breve, et in profundum et ad
praecipitium facile. Ideo Christus nobis exemplum paupertatis reliquit,
ut exonerati sarcina terrenorum leves ascendamus per arduam. Unde
dicitur: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; filius autem
hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII). Ideo divitias
in hoc mundo habere noluit ut simus expediti, et dedit exemplum
humilitatis, ut modici sine difficultate transeamus per arduum. Unde
dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). Ideo
gloriam sprevit in exemplum patientiae, ne deficiamus in longum. Unde:
Cum percuteretur non repercussit, cum occideretur sustinuit (I Petr.
II). Ergo prima est discenda paupertas, ut abjiciamus quod gravat, in
quo est peccandi occasio; et quia paupertas despicitur, sequitur
humilitas, quia ipsa etiam vilitas propter Deum amatur, et quia vir qui
vilis est sine reverentia laeditur, necessaria est post humilitatem
patientia, qua adversa propter Deum tolerentur fortiter. Paupertas levem
facit et expeditum, humilitas modicum, patientia fortem et robustum.
Econtrario diabolus suos primo onerat divitiarum pondere, ut deorsum
prosternat; secundo per superbiam inflat, ut per latum incedant; tertio
per impatientiam frangit, ut cito deficiant.
|
|