|
Tria loca, coelum, terra, infernus, habent singula habitatores suos.
Coelum solos bonos, infernus solos malos, terra malos mistos et bonos:
Tres sunt qui testimonium dant in coelo: Pater et Filius et Spiritus
sanctus. Tres in terra: spiritus, aqua et sanguis (I Joan. V). Tres in
inferno, vermis qui non moritur, quo roditur conscientia; ignis qui non
exstinguitur quo cremantur corpora; tertium desperatio, quae in eo
intelligitur quod dicitur non exstinguitur, non moritur (Isa. LXVI). His
qui in coelo sunt datur testimonium beatitudinis; qui in terra,
justificationis; qui in inferno damnationis. Primum testimonium gloriae,
secundum gratiae, tertium irae.
|
|