|
Tribus panibus reficiendus est superveniens amicus. Primus panis est
continentia, qua restringitur corpus ne per mortiferas delectationes
effluat. Secundus, humilitas, qua instruitur anima, ne de ipsa corporis
sui continentia superbiat. Tertius, charitatis fervor, quo accenditur
spiritus ut utrumque, id est corpus et animam in castitate et humilitate
custodiat perseveranter. His tribus virtutibus reficitur homo Dei et
roboratur, ut, secundum Apostolum, in die adventus Domini sit integer
spiritus anima et corpus (I Thess. V). Hi panes quoties deficiunt a Deo
quaerendi sunt. Merito autem tres quaeruntur, quia tres reficiendi sunt;
anima tanquam vir; caro tanquam uxor; spiritus velut utriusque
vernaculus. Et nota quod non ait da, sed accommoda (Luc. XI), quia
fructum ejusdem gratiae non sibi, sed Deo debet semper acceptum referre.
|
|