TIT. XXVII. Quatuor modis orationem fieri.

Quatuor modis fit oratio. Primo verecundo affectu. Hic fit cum nondum peccator per se audet accedere, sed quaerit in Ecclesia sanctum virum qui sit vel in ora vestimenti Domini sicut fimbria, per quam habeat accessum. Hujus orationis tenuit figuram evangelica mulier, quae patiens fluxum sanguinis ait: Si tetigero fimbriam vestimenti ejus sana ero (Matth. IX). Secundo oratio fit puro affectu, quando peccator jam per se accedit, et ore proprio confitetur. Hujus typum tenuit peccatrix Maria quae pedes Domini lacrymis rigavit et capillis tersit (Luc. VII), auditque: Dimissa sunt tibi peccata tua (ibid.). Tertio oratio effunditur amplo affectu, quando fit non solum pro se, sed pro aliis, sicut oraverunt apostoli pro mulieris Chananaeae filia. Quarto oratio fit cum cordis fiducia sine aliqua haesitatione promitur. Talem fecit Dominus quando Lazarum suscitavit. Has orationum species, id est verecundam, puram, amplam et non haesitantem nuncupat aliis nominibus Apostolus dicens: Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus (I Tim. II). Nam obsecrationes verecundo, orationes puro, postulationes amplo, gratiarum actiones non haesitanti fiunt affectu.