|
Prima scientia nascitur ex Dei visione, qui est fons et origo omnis
scientiae quam homo habet qui Deum cernit. Unde ei triplex nascitur
visio et cognitio: Prima est Dei qui cernitur, secunda, ipsius qui
cernit; tertia, caeterorum quae in Deo, cui praesentia sunt, cernuntur,
id est intelliguntur. Sicut in speculo trina visio administratur, qua
ipsum speculum, qua nos et qua quidquid adest videmus. Nam videndo Deum,
abdita rerum etiam ipsius inferni intuemur. Eritque tunc electis trina
visio: Corporalis, qua corpora cernentur; spiritualis qua similitudines
corporum videbuntur in spiritu, non fallaci phantasia: qua visione
fruuntur spiritus justorum post exitum; et intellectualis, qua puro
mentis intuitu Deum intuentur, suas animas, et angelicas virtutes.
|
|