|
Tres sunt dissolutiones quae penitus hominem dissolvunt, et animam cum
corpore penitus interire faciunt, avaritia, luxuria, superbia. Avaritia
generans invidiam, trahens hominem extra se per evagationem, ut vadat
transitoriis consolari. Luxuria proferens immunditiam, premens hominem
infra se per pollutionem, ut eat in vitiis delectari. Superbia pariens
injustitiam, rapiens eum extra se per elationem, ut pergat in potestate
gloriari. Haec tria tres merentur maledictiones. Prima est: Maledictus
est qui speravit in multitudine divitiarum suarum (Psal. LI). Secunda:
Maledictus homo qui confidit in homine (Jer. XVII). Prima dissolutio, id
est avaritia tribus nocet amore: pecuniae, honoris ambitione,
damnationis affectione. Et inde tria perdimus: amorem in Christo et
Creatore, exspectationem coelestis gloriae, obedientiam divinae
potentiae. Secunda, id est luxuria, etiam tribus nocet: cutis nitore,
vestis splendore, et exquisito ciborum sapore. Per haec tria perdimus
primam stolam que deberetur in morte, incorruptionem futuram in corpore,
refectionem divinae praesentiae. Tertia quoque, id est superbia, tribus
nocet, immunda cogitatione, superflua locutione, impura operatione. Per
haec tria perdimus: mentis simplicitatem, linguae vel vocis
mediocritatem manuum puritatem. Prima dissolutio a bono multos dimovit,
secunda complures ad malum promovit, tertia infinitos in mortem demovit.
His opponuntur tria cinctoria: Primum est memoria mortis corporeae. Haec
est zona pellieea qua cingebatur Joannes et qua utuntur eremitae, quae
tribus patet indiciis, dolore, pallore, torpore, cum meminit mortis
corporeae. Hoc cinctorium tria confert, minus superbire, neminem odire,
magna non ambire. Hoc enim superbum humiliat, odientem placat, cupidum
replet et satiat. Secundum cinctorium probabilitas et decor pudicitiae.
Balteus quo cingebatur Aaron iturus ad Deum, quo utuntur sacerdotes et
levitae studentes castitati: quod tribus patet indiciis, laetitia intus
in corde, fiducia foris in ore, munditia exterius in corpore. Confert
hoc cinctorium tria: gravitatem in vultu, mediocritatem in habitu,
maturitatem in incessu. Pudicitia enim intus corde fundata his bonis est
extrinsecus ornata. Tertium cinctorium est amor religionis et justitiae.
Zona aurea qua Joannes in Apocalypsi praecinctus est ad mamillas. Quo
utitur Jesus studens omnium integritati. Tribusque patet indiciis:
Cautione praevaricationis in providentia, obeditione praeceptionis in
patientia, attentione divinae cognitionis in constantia. Hoc cinctorium
tria confert: Humilitatem in prosperis, soliditatem in adversis,
mediocritatem in cunctis. Per hoc enim justitia unicuique quod suum est
reddit. Primum cinctorium manus ad praelium pugiles informat, secundum
vires viribus accumulat, tertium victorem praemiis exornat. Joannes quia
primum habuit, scilicet mortis memoriam, morti occurrere non formidat.
Petrus quia secundum habuit, dictum est ei: Caro et sanguis non
revelavit tibi (Matth. XVI). Christus quia principaliter tertium habuit,
stans ad monumentum Lazari confitenter ait: Gratias ago tibi, quoniam
audisti me (Joan. XI). Primum cinctorium hominem a malo separat, quo
David Goliam peremit; secundum virtutibus corroborat, quo carens Absalon
ab hostibus se non exemit. Tertium religioni consociat, quo Christus
genus humanum solus redemit.
|
|