|
Ex praeconialibus titulis plurimi sicut B. Joanni historialiter, ita
viro renascenti et perseveranti, moraliter non incongrue possunt
adaptari. Hi autem sunt, miraculum in conceptione, gaudium in
nativitate, sublimitas in conversatione, humilitas in confessione,
veritas in praedicatione, constantia in morte. Cum enim de veteri Adam
per timorem Dei, qui quasi quidem signifer coelestis militiae mentes ad
Deum solet convertere, ac a malo deterrere, ac ut praevaricatores ad cor
redeant efficere, aliquis fit novus homo, et de terreno coelestis et
spiritualis. Quid aliud quam quadam nova conceptione mutatur in ventrem
Ecclesiae et concipitur? Et in hac conceptione est gaudendum. Digitus
enim Dei est hic subtiliter operans, suaviter renovans, salubriter
immutans. Fit autem tribus in unum concurrentibus: cogitatione, quia in
spiritu et mente; voluntate, quae non est sine merito; stabilitate
propositi, quae non sine justitia. Sequitur gaudium in nativitate.
Nativitas duplex est: prima ex patre diabolo, cujus vita perversa, mors
ad utrumque consequens periculosa; secunda ex patre Deo, cujus vita
religiosa, mors ad utrumque consequens pretiosa. Fit autem haec
nativitas tribus, fide firma, spe certa, charitate robusta. Sequitur
sublimitas in conversatione, quae fit habitu, actione, sermone. Caveamus
in habitu conspici notabiles, in actione reprehensibiles, in sermone
contemptibiles. Sit habitus noster in mediocritate, actio in
integritate, sermo in veritate. Sequitur humilitas in confessione. Qui
stat videat ne cadat per superbiam. Fit autem praedicta confessio
tribus. Si minoribus confiteatur se non majorem, aequalibus minorem,
majoribus obedientem, minoribus socium, aequalibus amicum, majoribus
filium. Sequitur veritas in praedicatione, quae fit tribus, fidelitate,
utilitate, humilitate. Verumtamen debet esse fidele et verum, nebula
simulationis non decipiens; utile auditores ad aedificationem erudiens;
humile, per altitudinem eloquentiae non intumescens. Sequitur constantia
in morte. Nam qui in finem perseveraverit, hic salvus erit (Matth. X).
Quod fit tribus cum quis in necessitate fidem negandi positus divitias
oblatas spernit, honoris potentiam contemnit, tormenta libens suffert,
recogitans apud se quod Scriptura dicit: Vincenti dabo edere de ligno
vitae quod est in paradiso Dei mei (Apoc. II). Constans enim eligit
pugnare ut vincat; laborare, ut quiescat; mori, ut vivat. Quis ergo
dubitat eum esse Joannem in quo sunt haec? utique in eo est gratia Dei:
quod interpretatur Joannes.
|
|